- OLLA
- I.OLLAapud Aegyptions. pro Numnie, quod illi Canopum vocabant. Notum certamen Sacerdotis Aegyptii, et Affyrii Prudentius Steph. Hymn. 10. v. 265. Si numen Ollis, numen et porris inest. Item, inter ritus olim nuptiale. Postridie namque nuptiarum, in oppido Leptae, moris fuisse legimns, ut ad socrum Sponsa mitteret ollam petitum, roganti responderent familiares, neque habere sese, et si haberent, non esse daturos. Quo iam inde ferendis socrus (difficiles enim magna ex parte sunt) moribus assuefieret. I. C. Scaliger Poetices l. 3. c. 101. Sed et in Dedicationibus ararum, statuarum Deorum etc. qui manu tenaciore, nec victimas hostiasque sumptuosiores, offerebant, χύτρας i. e. ollas, adhibebant, more sollenni a mulieribus super capita circum ferendas, in quibus πανόσπρια seu leguminum omnigenûm elixorum mixtio, unde libatio fieret ἀφιδρυμένοις, Diis dedicatis, eucharistica et propitiatoria: χαριςτήρια τῆς πρώτης διαίτης, eucharistica, primi victus nomine, ut loquitur Scholiastes Aristoph. Pluto Act. 5. Sc. 3. Unde ex Aristopahnis Danaidibus, quae perierunt, idem hoc distichon affert,Μαρτύρομαι δὲ Ζηνὸς Ἑρκίου χύτρας,Παῤ αἷς ὁ βωμὸς οὗτος ἱδρύθη ποτέ,Testor autem Iovis Hercii ollas,Quibus ara haec dedicata est olim.Mulieres autem, quae solae hôc modô dedicabant, vestes habebant versicolores. Idem Comicus Pluto d. l. ubi de hoc ritu,—— ἔχουσα δ᾿ ἦλθες ἀυτὴ ποικίλα.Habens vero advenisti ipsa versicolores vestes, etc.Atque hoc velut originem, spectat id quod receptum erat de eiusmodi sacrificio in χύτροις, quod sestum erat, χύτρα itidem dictum, die 13. Anthesterionis mensis quotannis celebratum, i. e. die terrtiô Anthisteriorum, post Pithoegia et Choas. Refert enim Theopompius Scholiastes ille ibidem, servatos e diluvio Deucalionaeo elixâsse ollas πανσπερμίας, unde festi nomen et sacrisicâsse Mercurio Terrestri, Athenienses. Scilicet, ut ob leguminaatque fructus omnimodos, primae post cataclysmum rationi victus inser vientes, eucharistica quotannis, in festo illo τῶ χύτρων Ollarum, Baccho Diisque aliis peragebantur: ita etiam in libationibus ex ollis leguminum plenis et deicationibus sic abhibitis, gratiae ob primum illum victum agi consuêvere etc. Vide Ioh. Sedenum de Synedriis Veter. Ebraeorum l. 3. c. 13. et supra, ubi de Dedicandi ritu. Porro ex Ollis, in quas tabellae, quibus versus fatidici inscripti, coniectae, divinatum, ut infra dicemus voce Sortes: etiam in iis uvas, vinaceis circusudantibus stipatas, habes voce Uva. Imo et in Ollis, cineres olim reconditi, sicut in urnis, cacabis, urceis, ampullis, amphoris, cupis, orcis et aliis huiuscemodi vasculis; apud Romanos videl. qui cadavera cremabant. Iuxta quae lucernas collocari solitas, diximus voce Lucerna. At more Graecorum, qui ea servabant integra, ea vasa paranda fuêre mortuis condendis, quae ad modulum corporis facta essent, ac totum cadaver, quam longum erat, recipere possent: Cuiusmodi erant alvei, linters, arcae, solia, lecti et similia. Unde πύελον, quô defuncti condebantur apud Graecos, Latini reddidêre solium, a similitudine solii seu alvei, in quo lavabantur, quemadmodum de alveo, in quo Cyri sepulchrum iacebat, vocem hanc interpretatur Curtius, l. 10. c. 1. Vide quoque Plin. l. 35. c. 12. et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solm. p. 1201. ut et supra passim. Sed et in expositione infantum, ollarum usus fuit. uti vidimus supra etc. Alia vocis notio supra, Auris.II.OLLApater Haniel, 1. Paral. c. 7. v. 39. Latine elevatio, vel holocaustum, aut infans, vel folium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.